- SIAMUM
- SIAMUMRegio peninsulae Indiae ulterioris ampla, a Septentrione in Meridiem porrecta, sub rege proprio cui subsunt etiam regna Dangoma, Iuncalanum, Tanasserium, Ligorium et Singora. Caput totius regni est Iudia, seu Odiaa, ad Menanum fluv. alias Samarade. Terminatur hoc regnum Peguanô ad Boream, uti ab Ortu Sinu Siami, et ab Occidente Sinu Gangeticô. Ab eo quoque fiduciariô iure pendent regna Lanianum, Pahanum, Panum, Patanum, et Pera. Aer hic salubris, cui peregrini facile assuescunt: Ora maritima populosa, urbes commer iô florentes, solum frugum fertile, auri quoque hîc aliqua vis. Incolae paulo politiores, φιλόξενοι, ad manuarias operas mancipiis utuntur. Parvô contenti, ab animalium esu abstinent. Ceterum Idololatrae, Regem suum, velut Principem Principum venerantur, eumque solum auctorem fortunae suae agnoscunt. Cluverius et Samson, Geogr. Matth. Histor. Ind. Ramusius, Barbosa, Linschotus, etc. Incolas, Creatorem unicum caeli et tertrae: Item animos hominum sempiternos et bonis sempiterna gaudia, impiis vero poenas exspectandas esse, credere, docet Ioh. Schultenius Descript. Regm Siam. Regni Siami urbes praecipuae. Bancocum, Bankock. Bordelonga, Bordelong. Caphenum, Capheng. Consevanum, Conseyvan. Iudia, s. Odia, Iudia, regni caput. Iuncalaonum, Iuncalaon. Lidura, Lidura. Ligorium, Ligor. Martenaeum, Martenayo. Mormelonum, Mormelon. Pocelogum, Poucelough. Sucetaeum, Soucethay. Tanasserium, Tanassery. Tenum, Tenou.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.